[82] EPISTOLA LXXXII.

HENRICUS GELDORPIUS

IOANNI TIARA.

Leoardiam.

S.D.

Scripsi iterum atque iterum ad te, ut necesse non fuisset nunc repetere, nisi propemodum haec extrema fuisset scribendi hoc autumno commoditas. Imo scripseram ad Cremeromium. Hoc tamen peculiariter ad te volui, quod & D. BALD quaestori dices, sed ita ut ne latius spargatur; quemadmodum solet in Frisia nihil esse tacitum. Lindanus in Curia ostenderat libellum quendam a se scriptum nomine ac titulo Theophyli, adversus CASSANDRI scriptum de Off. pii Viri. HOPPERUS hominem monuit ut primum scriberet CASSANDRO. Factum & responsum. Lindanus, tanquam qui praemisso foeciali jam jure gentium ac militari posset movere in hostem, obtulit censendum apparatum Bruxellae, praeterque opinionem jussus est supprimere scriptum suum. Hoc clam HOPPERUS monuit CASSANDRUM. Vos ita haec accipite, ut ne quid resciscat ille qui monuit. HOPPERUS certe favet doctis, credoque esse plures, qui cupiant mitius curare vulnera religionis, quam Theologi Lovanienses. Faxint superi, ut quod non succedit per Prophetas , id efficiatur a Regibus. A nundinis Germanicis adhuc nihil habemus. Vale, mi TIARA, cum Uxore, Liberis, Socru, Fratre, Sororibus. XXII. Septemb. MDLXIII.